CSS Templates

KOŚCIAŃSKI UTW

Gaudeamus

Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus
Gaudeamus igitur,
iuvenes dum sumus
gaudeamus igitur,
iuvenes dum sumus!
Post iucundam iuventutem,
post molestam senectutem
nos habebit humus,
nos habebit humus.
Vita nostra brevis est,
brevi finietur
vita nostra brevis est,
brevi finietur
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
nemini parcetur,
nemini parcetur.
Vivat Academia,
vivant professores,
vivat Academia,
vivant professores,
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quælibet,
semper sint in flore,
semper sint in flore!